Psalmi


Chapter 36

1 (35:1) pro victoria servi Domini David(35:2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
2 (35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
3 (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
4 (35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
5 (35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
6 (35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
7 (35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
8 (35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
9 (35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
10 (35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
11 (35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
12 (35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere