Psalmi


Chapter 139

1 (138:1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
2 (138:2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3 (138:3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4 (138:4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
5 (138:5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6 (138:6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7 (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 (138:8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
9 (138:9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10 (138:10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11 (138:11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
12 (138:12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
13 (138:13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
14 (138:14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15 (138:15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
16 (138:16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
17 (138:17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
18 (138:18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
19 (138:19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
20 (138:20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
21 (138:21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
22 (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23 (138:23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
24 (138:24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna