Psalmi


Chapter 85

1 (84:1) victori filiorum Core canticum(84:2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
2 (84:3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
3 (84:4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
4 (84:5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
5 (84:6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
6 (84:7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
7 (84:8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
8 (84:9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
9 (84:10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
10 (84:11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
11 (84:12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
12 (84:13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
13 (84:14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos