Psalmi
Chapter 19
1 (18:1) victori canticum David(18:2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2 (18:3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3 (18:4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4 (18:5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5 (18:6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6 (18:7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7 (18:8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8 (18:9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9 (18:10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10 (18:11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11 (18:12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12 (18:13) errores quis intelleget ab occultis munda me
13 (18:14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14 (18:15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus