Psalmi
Chapter 37
1 (36:1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2 (36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3 (36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4 (36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 (36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6 (36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7 (36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8 (36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9 (36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 (36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 (36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 (36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13 (36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14 (36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15 (36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16 (36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17 (36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18 (36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19 (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 (36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21 (36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22 (36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23 (36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24 (36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25 (36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26 (36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27 (36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28 (36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29 (36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30 (36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 (36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 (36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33 (36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34 (36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35 (36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36 (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37 (36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38 (36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39 (36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 (36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo