Psalmi


Chapter 84

1 (83:1) victori pro torculari filiorum Core canticum(83:2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
2 (83:3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
3 (83:4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
4 (83:5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
5 (83:6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
6 (83:7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
7 (83:8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
8 (83:9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
9 (83:10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
10 (83:11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
11 (83:12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
12 (83:13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te