Psalmi


Chapter 88

1 (87:1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae(87:2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2 (87:3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3 (87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4 (87:5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5 (87:6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6 (87:7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7 (87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8 (87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9 (87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10 (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11 (87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12 (87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13 (87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14 (87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15 (87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16 (87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17 (87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18 (87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti