Psalmi
Chapter 68
1 (67:1) victori David psalmus cantici(67:2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
2 (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
3 (67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
4 (67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
5 (67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
6 (67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
7 (67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
8 (67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
9 (67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
10 (67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
11 (67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
12 (67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
13 (67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
14 (67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
15 (67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
16 (67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
17 (67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
18 (67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
19 (67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
20 (67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
21 (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
22 (67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
23 (67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
24 (67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
25 (67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
26 (67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
27 (67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
28 (67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
29 (67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
30 (67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
31 (67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
32 (67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper
33 (67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
34 (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
35 (67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus