Psalmi


Chapter 125

1 (124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2 (124:2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3 (124:3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4 (124:4) benefac Domine bonis et rectis corde
5 (124:5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel