Psalmi


Chapter 76

1 (75:1) victori in psalmis canticum Asaph carminis(75:2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
2 (75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion


3 (75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
4 (75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
5 (75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
6 (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
7 (75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
8 (75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
9 (75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
10 (75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
11 (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
12 (75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae