Psalmi
Chapter 69
1 (68:1) victori pro liliis David(68:2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
2 (68:3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
3 (68:4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
4 (68:5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
5 (68:6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
6 (68:7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
7 (68:8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
8 (68:9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
9 (68:10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
10 (68:11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
11 (68:12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
12 (68:13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
13 (68:14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
14 (68:15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
15 (68:16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
16 (68:17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
17 (68:18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
18 (68:19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
19 (68:20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
20 (68:21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
21 (68:22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
22 (68:23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
23 (68:24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
24 (68:25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
25 (68:26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
26 (68:27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
27 (68:28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
28 (68:29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
29 (68:30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
30 (68:31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
31 (68:32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
32 (68:33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
33 (68:34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
34 (68:35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
35 (68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
36 (68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea