Psalmi


Chapter 26

1 (25:1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2 (25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3 (25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4 (25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5 (25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6 (25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7 (25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8 (25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9 (25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10 (25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11 (25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12 (25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino