Psalmi


Chapter 63

1 (62:1) canticum David cum esset in deserto Iuda(62:2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
2 (62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
3 (62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
4 (62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
5 (62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
6 (62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
7 (62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
8 (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
9 (62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
10 (62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
11 (62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium