Psalmi


Chapter 64

1 (63:1) victori canticum David(63:2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
2 (63:3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
3 (63:4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
4 (63:5) ut sagittarent in absconditis simplicem
5 (63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
6 (63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
7 (63:8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
8 (63:9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
9 (63:10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
10 (63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde