Psalmi


Chapter 30

1 (29:1) psalmus cantici pro dedicatione domus David(29:2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
2 (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
3 (29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
4 (29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
5 (29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
6 (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
7 (29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
8 (29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
9 (29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
10 (29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
11 (29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
12 (29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi