Psalmi
Chapter 119
1 (118:1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2 (118:2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
3 (118:3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4 (118:4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis
5 (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
6 (118:6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
7 (118:7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
8 (118:8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
9 (118:9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
10 (118:10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
11 (118:11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
12 (118:12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua
13 (118:13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
14 (118:14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
15 (118:15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
16 (118:16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
17 (118:17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
18 (118:18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
19 (118:19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
20 (118:20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
21 (118:21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
22 (118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
23 (118:23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
24 (118:24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
25 (118:25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
26 (118:26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
27 (118:27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
28 (118:28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
29 (118:29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
30 (118:30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam
31 (118:31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
32 (118:32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
33 (118:33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
34 (118:34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
35 (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36 (118:36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
37 (118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38 (118:38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
39 (118:39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
40 (118:40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
41 (118:41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
42 (118:42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
43 (118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
44 (118:44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
45 (118:45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
46 (118:46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
47 (118:47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
48 (118:48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
49 (118:49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
50 (118:50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
51 (118:51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
52 (118:52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53 (118:53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
54 (118:54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
55 (118:55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56 (118:56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
57 (118:57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
58 (118:58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
59 (118:59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
60 (118:60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua
61 (118:61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
62 (118:62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63 (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
64 (118:64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
65 (118:65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
66 (118:66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67 (118:67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
68 (118:68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
69 (118:69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
70 (118:70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
71 (118:71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
72 (118:72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
73 (118:73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
74 (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
75 (118:75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
76 (118:76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
77 (118:77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
78 (118:78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
79 (118:79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
80 (118:80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
81 (118:81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
82 (118:82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
83 (118:83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
84 (118:84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
85 (118:85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
86 (118:86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
87 (118:87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
88 (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
89 (118:89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
90 (118:90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
91 (118:91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
92 (118:92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
93 (118:93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
94 (118:94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
95 (118:95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
96 (118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97 (118:97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
98 (118:98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
99 (118:99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
100 (118:100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi
101 (118:101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
102 (118:102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
103 (118:103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
104 (118:104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
105 (118:105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
106 (118:106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
107 (118:107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
108 (118:108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
109 (118:109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
110 (118:110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
111 (118:111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
112 (118:112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
113 (118:113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
114 (118:114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
115 (118:115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
116 (118:116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
117 (118:117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118 (118:118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
119 (118:119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
120 (118:120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
121 (118:121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
122 (118:122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
123 (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124 (118:124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
125 (118:125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
126 (118:126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
127 (118:127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
128 (118:128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
129 (118:129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
130 (118:130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
131 (118:131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
132 (118:132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
133 (118:133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
134 (118:134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
135 (118:135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
136 (118:136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
137 (118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 (118:138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
139 (118:139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
140 (118:140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
141 (118:141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
142 (118:142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
143 (118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
144 (118:144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam
145 (118:145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
146 (118:146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
147 (118:147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
148 (118:148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
149 (118:149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150 (118:150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
151 (118:151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152 (118:152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
153 (118:153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
154 (118:154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
155 (118:155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
156 (118:156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
157 (118:157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
158 (118:158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
159 (118:159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
160 (118:160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
161 (118:161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
162 (118:162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
163 (118:163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
164 (118:164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
165 (118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166 (118:166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
167 (118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
168 (118:168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169 (118:169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
170 (118:170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
171 (118:171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
172 (118:172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
173 (118:173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
74 (118:174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
175 (118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
176 (118:176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus