Psalmi


Chapter 44

1 (43:1) pro victoria filiorum Core eruditionis
2 (43:2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 (43:3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4 (43:4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5 (43:5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6 (43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7 (43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8 (43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9 (43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10 (43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11 (43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12 (43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13 (43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14 (43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15 (43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16 (43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17 (43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18 (43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19 (43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20 (43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21 (43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22 (43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
23 (43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24 (43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25 (43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26 (43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam