Psalmi


Chapter 79

1 (78:1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2 (78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 (78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5 (78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
6 (78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 (78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8 (78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
9 (78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10 (78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 (78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12 (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13 (78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas