Psalmi


Chapter 106

1 (105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
5 (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
6 (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
7 (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8 (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
9 (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10 (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
11 (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
12 (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13 (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
14 (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
15 (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
16 (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
18 (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
19 (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
20 (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
21 (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
22 (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
23 (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
24 (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
25 (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
26 (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
27 (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
28 (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
29 (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
30 (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
31 (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
32 (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
33 (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
34 (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35 (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36 (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
37 (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38 (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
39 (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
40 (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
41 (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
43 (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
44 (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45 (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47 (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48 [105:48] benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia