Psalmi
Chapter 50
1 (49:1) canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
2 (49:2) de Sion perfecta decore Deus apparuit
3 (49:3) veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4 (49:4) vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5 (49:5) congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6 (49:6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7 (49:7) audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8 (49:8) non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
9 (49:9) non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10 (49:10) mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11 (49:11) scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12 (49:12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13 (49:13) numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14 (49:14) immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15 (49:15) et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16 (49:16) impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17 (49:17) qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18 (49:18) si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19 (49:19) os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20 (49:20) sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21 (49:21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
22 (49:22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
23 (49:23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei