Psalmi


Chapter 81

1 (80:1) victori in torcularibus Asaph (80:2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
2 (80:3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
3 (80:4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
4 (80:5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
5 (80:6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
6 (80:7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
7 (80:8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
8 (80:9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
9 (80:10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
10 (80:11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
11 (80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
12 (80:13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
13 (80:14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
14 (80:15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
15 (80:16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
16 (80:17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos