Psalmi


Chapter 141

1 (140:1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
2 (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 (140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
4 (140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
5 (140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
6 (140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
7 (140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
8 (140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
9 (140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
10 [140:10] incident in rete eius impii simul ego autem transibo