Habacuc

Chapter: 1 2 3


Chapter 1

1 onus quod vidit Abacuc propheta
2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet