Ad Romanos
Chapter 8
1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro