Iob
Chapter 16
1 respondens autem Iob dixit
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos(16:6) roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
6 (16:7) sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
7 (16:8) nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
8 (16:9) rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
9 (16:10) collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
10 (16:11) aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
11 (16:12) conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
12 (16:13) ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
13 (16:14) circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
14 (16:15) concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
15 (16:16) saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16 (16:17) facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
17 (16:18) haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
18 (16:19) terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
19 (16:20) ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
20 (16:21) verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
21 (16:22) atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
22 (16:23) ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo