Iob

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42


Chapter 13

1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea