Paralipomenon I
Chapter 11
1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim
16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino
19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus
21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus
25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27 Semmoth Arorites Helles Phallonites
28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34 Ahiam filius Sachar Ararites
35 Eliphal filius Ur
36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
40 Iras Iethreus Gareb Iethreus
41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites
47 (11:46) Elihel et Obed et Iasihel de Masobia