Exodus

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40


Chapter 37

1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
2 et fecit illi coronam auream per gyrum
3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii